Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.7 Nep. Att.8 () >>Nep. Att.9

ch. 8 Att.8.1 Secutum est illud. occiso Caesare cum res publica penes Brutos videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisset,

Att.8.2 sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in convictu.

Att.8.3 excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a C. Flavio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet.

Att.8.4 at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis removisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti voluisset, usurum, quantum eae paterentur, se neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est.

Att.8.5 neque multo post superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius omissa cura provinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, desperatis rebus in exilium proficiscerentur.

Att.8.6 Atticus, qui pecuniam simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque cedenti sestertium centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.7 Nep. Att.8 () >>Nep. Att.9

Powered by PhiloLogic